HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 2): Perry 492 (more)
Fabula 3. De Cervo et Bobus.
Pulsus a canibus venaticis Cervus, coniecit se in stabulum apertum, oportunam suae saluti latebram invenisse ratus. Intrat, orat boves ne se prodant, sed sinant latere. Annuunt libenter, sed non spondent securum; imo vereri se, ne deprehendatur. Occultat se interim in faeno et stramine, ut potest. Paulo post servus stabularius ingreditur, et nil suspicans aut investigans, abit. Cervus gestire et exilire prae gaudio coepit, omnem periculi aleam evasisse putans. Monent boves ne abs re gestiat, aut gaudeat ante tempus; servum stabuli incurium fefellisse haud difficile fuisse, at herum, Aquilis et Lyncibus et vel Ipso Argo oculatiorem hoc tandem difficillimum. Non diu post, ingreditur herus, et coniectis huc illuc oculis, videt cornua eminere in stramine. Miratur, investigat, deprehendit Cervum latitantem. Vocat famulos; armati occurrunt, feram capiunt. Quo innuitur sceleribus ac sceleratis latebras et effugia apud homines perstrui posse, apud Deum vero, minime, cuius oculis nuda et aperta sunt omnia.
Pulsus a canibus venaticis Cervus,
coniecit se in stabulum apertum,
oportunam suae saluti latebram
invenisse ratus.
Intrat, orat boves
ne se prodant, sed sinant latere.
Annuunt libenter,
sed non spondent securum;
imo vereri se,
ne deprehendatur.
Occultat se interim
in faeno et stramine,
ut potest.
Paulo post
servus stabularius ingreditur,
et nil suspicans aut investigans,
abit.
Cervus
gestire et exilire prae gaudio coepit,
omnem periculi aleam evasisse putans. Monent boves
ne abs re gestiat,
aut gaudeat ante tempus;
servum stabuli incurium
fefellisse haud difficile fuisse,
at herum,
Aquilis et Lyncibus
et vel Ipso Argo
oculatiorem
hoc tandem difficillimum.
Non diu post,
ingreditur herus,
et coniectis huc illuc oculis,
videt cornua eminere in stramine.
Miratur, investigat,
deprehendit Cervum latitantem.
Vocat famulos;
armati occurrunt, feram capiunt.
Quo innuitur
sceleribus ac sceleratis
latebras et effugia
apud homines perstrui posse,
apud Deum vero, minime,
cuius oculis
nuda et aperta sunt omnia.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.